In Vita Vergiliana, quae vulgo «Donatus auctus» nuncupatur, narratiuncula de Vergilio et mediocri poeta Bacillo invenitur, quae magnam famam apud Mediae Aetatis viros doctos obtinuit; praeclari praesertim fuerunt versus cuius initium «Sic vos non vobis» est, qui etiamnunc proverbialiter memorantur. Origo horum versuum, qui etiam inter Anthologiae Latinae carmina inveniuntur, videtur esse aliqua vita Vergiliana antiqua nunc deperdita, ex qua hauserunt et auctor carminum quae in Anthologia Latina tradita sunt et nonnulli viri docti Mediae Aetatis, usque ad scriptorem vitae Donati aucti, qui, ineunte saeculo XV, Vitae Vergilii Donatianae e Suetonio desumptae nonnullas narratiunculas ex diversis fontibus haustas adiecit.
Sic vos non vobis. A proposito di un episodio sospetto della biografia virgiliana del "Donatus auctus"
DE PAOLIS, Paolo
2013-01-01
Abstract
In Vita Vergiliana, quae vulgo «Donatus auctus» nuncupatur, narratiuncula de Vergilio et mediocri poeta Bacillo invenitur, quae magnam famam apud Mediae Aetatis viros doctos obtinuit; praeclari praesertim fuerunt versus cuius initium «Sic vos non vobis» est, qui etiamnunc proverbialiter memorantur. Origo horum versuum, qui etiam inter Anthologiae Latinae carmina inveniuntur, videtur esse aliqua vita Vergiliana antiqua nunc deperdita, ex qua hauserunt et auctor carminum quae in Anthologia Latina tradita sunt et nonnulli viri docti Mediae Aetatis, usque ad scriptorem vitae Donati aucti, qui, ineunte saeculo XV, Vitae Vergilii Donatianae e Suetonio desumptae nonnullas narratiunculas ex diversis fontibus haustas adiecit.File | Dimensione | Formato | |
---|---|---|---|
estratto depaolis.pdf
accesso aperto
Tipologia:
Documento in Post-print
Licenza:
DRM non definito
Dimensione
160.97 kB
Formato
Adobe PDF
|
160.97 kB | Adobe PDF | Visualizza/Apri |
I documenti in IRIS sono protetti da copyright e tutti i diritti sono riservati, salvo diversa indicazione.